monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, XXI <<<     >>> XXIII

Caput XXII

1 Hac igitur quaestione difficillima propter aeternitatem Dei nova creantis sine novitate aliqua voluntatis, quantum potuimus, explicata non est arduum videre multo fuisse melius quod factum est, ut ex uno homine, quem primum condidit, multiplicaret genus humanum, quam si id incohasset a pluribus.
2 Nam cum animantes alias solitarias et quodam modo solivagas, id est, quae solitudinem magis adpetant, sicuti sunt aquilae milvi, leones lupi et quaecumque ita sunt, alias congreges instituerit, quae congregatae atque in gregibus malint vivere, ut sunt columbi sturni, cervi dammulae et cetera huius modi: utrumque tamen genus non ex singulis propagavit, sed plura simul iussit existere.
3 Hominem vero, cuius naturam quodam modo mediam inter angelos bestiasque condebat, ut, si Creatori suo tamquam vero domino subditus praeceptum eius pia oboedientia custodiret, in consortium transiret angelicum, sine morte media beatam inmortalitatem absque ullo termino consecutus; si autem Dominum Deum suum libera voluntate superbe atque inoboedienter usus offenderet, morti addictus bestialiter viveret, libidinis servus aeternoque post mortem supplicio destinatus, unum ac singulum creavit, non utique solum sine humana societate deserendum, sed ut eo modo vehementius ei commendaretur ipsius societatis unitas uinculumque concordiae, si non tantum inter se naturae similitudine, verum etiam cognationis affectu homines necterentur; quando ne ipsam quidem feminam copulandam viro sicut ipsum creare illi placuit, sed ex ipso, ut omnino ex homine uno diffunderetur genus humanum.